Tobia 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, | |
2 dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium. | |
3 Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. | |
4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos. | |
5 Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. | |
6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere. | |
7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, | |
8 quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. | |
9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. | |
10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit : | |
11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. | |
12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum | |
13 dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. | |
14 Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo. | |
15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. | |
16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. | |
17 Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui. | |
18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. | |
19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. | |
20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum. | |
21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. | |
22 Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis. | |
23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. | |
24 In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei : | |
25 et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ. |