| 1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutorinostro |
| 2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae indomo tua est: |
| 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
|
| 4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis, |
| 5 audienscaritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos, |
| 6 utcommunio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis inChristum; |
| 7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quiaviscera sanctorum requieverunt per te, frater.
|
| 8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rempertinet, |
| 9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nuncautem et vinctus Christi Iesu; |
| 10 obsecro te de meo filio, quem genui invinculis, Onesimo, |
| 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi etmihi utilis, |
| 12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea; |
| 13 quem ego voluerammecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
|
| 14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonumtuum esset sed voluntarium. |
| 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, utaeternum illum reciperes, |
| 16 iam non ut servum sed plus servo, carissimumfratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
|
| 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. |
| 18 Si autem aliquid nocuittibi aut debet, hoc mihi imputa. |
| 19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; utnon dicam tibi quod et teipsum mihi debes. |
| 20 Ita, frater! Ego te fruar inDomino; refice viscera mea in Christo!
|
| 21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quoddico, facies. |
| 22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationesvestras donari me vobis.
|
| 23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu, |
| 24 Marcus,Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
|
| 25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. |