1 List do Koryntian 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
Biblia Tysiąclecia | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenesfrater | |
2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu,vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi inomni loco ipsorum et nostro: | |
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et DominoIesu Christo. | |
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis inChristo Iesu, | |
5 quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et inomni scientia, | |
6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, | |
7 ita utnihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostriIesu Christi; | |
8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domininostri Iesu Christi. | |
9 Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filiieius Iesu Christi Domini nostri. | |
10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsumdicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodemsensu et in eadem sententia. | |
11 Significatum est enim mihi de vobis, fratresmei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. | |
12 Hoc autemdico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Egoautem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”. | |
13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nominePauli baptizati estis? | |
14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisiCrispum et Gaium, | |
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis. | |
16 Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim. | |
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientiaverbi, ut non evacuetur crux Christi. | |
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvifiunt, id est nobis, virtus Dei est. | |
19 Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”. | |
20 Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecitDeus sapientiam huius mundi? | |
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundusper sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facerecredentes. | |
22 Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, | |
23 nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibusautem stultitiam; | |
24 ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Deivirtutem et Dei sapientiam; | |
25 quia quod stultum est Dei, sapientius esthominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. | |
26 Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundumcarnem, non multi potentes, non multi nobiles; | |
27 sed, quae stulta sunt mundi,elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundatfortia, | |
28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, utea, quae sunt, destrueret, | |
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. | |
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo etiustitia et sanctificatio et redemptio, | |
31 ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”. |