Isaiæ 26
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: “ Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale. | 1 ביום ההוא יושר השיר הזה בארץ יהודה עיר עז לנו ישועה ישית חומות וחל |
2 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, quae servat fidem. | 2 פתחו שערים ויבא גוי צדיק שמר אמנים |
3 Propositum eius est firmum; servabis pacem, quia in te speravit. | 3 יצר סמוך תצר שלום שלום כי בך בטוח |
4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis, Dominus est petra aeterna. | 4 בטחו ביהוה עדי עד כי ביה יהוה צור עולמים |
5 Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. | 5 כי השח ישבי מרום קריה נשגבה ישפילנה ישפילה עד ארץ יגיענה עד עפר |
6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. | 6 תרמסנה רגל רגלי עני פעמי דלים |
7 Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas. | 7 ארח לצדיק מישרים ישר מעגל צדיק תפלס |
8 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. | 8 אף ארח משפטיך יהוה קוינוך לשמך ולזכרך תאות נפש |
9 Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. | 9 נפשי אויתיך בלילה אף רוחי בקרבי אשחרך כי כאשר משפטיך לארץ צדק למדו ישבי תבל |
10 Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. | 10 יחן רשע בל למד צדק בארץ נכחות יעול ובל יראה גאות יהוה |
11 Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos. | 11 יהוה רמה ידך בל יחזיון יחזו ויבשו קנאת עם אף אש צריך תאכלם |
12 Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. | 12 יהוה תשפת שלום לנו כי גם כל מעשינו פעלת לנו |
13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. | 13 יהוה אלהינו בעלונו אדנים זולתך לבד בך נזכיר שמך |
14 Mortui non reviviscent, defuncti non resurgent; propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum. | 14 מתים בל יחיו רפאים בל יקמו לכן פקדת ותשמידם ותאבד כל זכר למו |
15 Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae. | 15 יספת לגוי יהוה יספת לגוי נכבדת רחקת כל קצוי ארץ |
16 Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. | 16 יהוה בצר פקדוך צקון לחש מוסרך למו |
17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. | 17 כמו הרה תקריב ללדת תחיל תזעק בחבליה כן היינו מפניך יהוה |
18 Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terrae. | 18 הרינו חלנו כמו ילדנו רוח ישועת בל נעשה ארץ ובל יפלו ישבי תבל |
19 Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem. | 19 יחיו מתיך נבלתי יקומון הקיצו ורננו שכני עפר כי טל אורת טלך וארץ רפאים תפיל |
20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. | 20 לך עמי בא בחדריך וסגר דלתיך בעדך חבי כמעט רגע עד יעבור זעם |
21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos ”. | 21 כי הנה יהוה יצא ממקומו לפקד עון ישב הארץ עליו וגלתה הארץ את דמיה ולא תכסה עוד על הרוגיה |