| 1 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר | 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : |
| 2 איש על דגלו באתת לבית אבתם יחנו בני ישראל מנגד סביב לאהל מועד יחנו | 2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. |
| 3 והחנים קדמה מזרחה דגל מחנה יהודה לצבאתם ונשיא לבני יהודה נחשון בן עמינדב | 3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. |
| 4 וצבאו ופקדיהם ארבעה ושבעים אלף ושש מאות | 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. |
| 5 והחנים עליו מטה יששכר ונשיא לבני יששכר נתנאל בן צוער | 5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. |
| 6 וצבאו ופקדיו ארבעה וחמשים אלף וארבע מאות | 6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. |
| 7 מטה זבולן ונשיא לבני זבולן אליאב בן חלן | 7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. |
| 8 וצבאו ופקדיו שבעה וחמשים אלף וארבע מאות | 8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. |
| 9 כל הפקדים למחנה יהודה מאת אלף ושמנים אלף וששת אלפים וארבע מאות לצבאתם ראשנה יסעו | 9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
|
| 10 דגל מחנה ראובן תימנה לצבאתם ונשיא לבני ראובן אליצור בן שדיאור | 10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. |
| 11 וצבאו ופקדיו ששה וארבעים אלף וחמש מאות | 11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. |
| 12 והחונם עליו מטה שמעון ונשיא לבני שמעון שלמיאל בן צורי שדי | 12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. |
| 13 וצבאו ופקדיהם תשעה וחמשים אלף ושלש מאות | 13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. |
| 14 ומטה גד ונשיא לבני גד אליסף בן דעואל | 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. |
| 15 וצבאו ופקדיהם חמשה וארבעים אלף ושש מאות וחמשים | 15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. |
| 16 כל הפקדים למחנה ראובן מאת אלף ואחד וחמשים אלף וארבע מאות וחמשים לצבאתם ושנים יסעו | 16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur. |
| 17 ונסע אהל מועד מחנה הלוים בתוך המחנת כאשר יחנו כן יסעו איש על ידו לדגליהם | 17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
|
| 18 דגל מחנה אפרים לצבאתם ימה ונשיא לבני אפרים אלישמע בן עמיהוד | 18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. |
| 19 וצבאו ופקדיהם ארבעים אלף וחמש מאות | 19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. |
| 20 ועליו מטה מנשה ונשיא לבני מנשה גמליאל בן פדהצור | 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. |
| 21 וצבאו ופקדיהם שנים ושלשים אלף ומאתים | 21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. |
| 22 ומטה בנימן ונשיא לבני בנימן אבידן בן גדעני | 22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. |
| 23 וצבאו ופקדיהם חמשה ושלשים אלף וארבע מאות | 23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. |
| 24 כל הפקדים למחנה אפרים מאת אלף ושמנת אלפים ומאה לצבאתם ושלשים יסעו | 24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
|
| 25 דגל מחנה דן צפנה לצבאתם ונשיא לבני דן אחיעזר בן עמישדי | 25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. |
| 26 וצבאו ופקדיהם שנים וששים אלף ושבע מאות | 26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. |
| 27 והחנים עליו מטה אשר ונשיא לבני אשר פגעיאל בן עכרן | 27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. |
| 28 וצבאו ופקדיהם אחד וארבעים אלף וחמש מאות | 28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. |
| 29 ומטה נפתלי ונשיא לבני נפתלי אחירע בן עינן | 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. |
| 30 וצבאו ופקדיהם שלשה וחמשים אלף וארבע מאות | 30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. |
| 31 כל הפקדים למחנה דן מאת אלף ושבעה וחמשים אלף ושש מאות לאחרנה יסעו לדגליהם | 31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
|
| 32 אלה פקודי בני ישראל לבית אבתם כל פקודי המחנת לצבאתם שש מאות אלף ושלשת אלפים וחמש מאות וחמשים | 32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. |
| 33 והלוים לא התפקדו בתוך בני ישראל כאשר צוה יהוה את משה | 33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi. |
| 34 ויעשו בני ישראל ככל אשר צוה יהוה את משה כן חנו לדגליהם וכן נסעו איש למשפחתיו על בית אבתיו | 34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. |