Siracide 13
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam. | |
2 Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris. | |
3 Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. | |
4 Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit. | |
5 Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te. | |
6 Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te. | |
7 Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “ Quid opus est tibi? ”. | |
8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te. | |
9 Humiliare Deo et exspecta manus eius. | |
10 Attende, ne seductus in stultitiam humilieris. | |
11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. | |
12 Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit. | |
13 Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. | |
14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis. | |
15 Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis. | |
16 Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. | |
17 Audiens vero illa ex somno evigila. | |
18 Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. | |
19 Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. | |
20 Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. | |
21 Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto. | |
22 Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? | |
23 Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. | |
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper. | |
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis. | |
26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum; | |
27 humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. | |
28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; | |
29 pauper locutus est, et dicunt: “ Quis est hic? ” et, si offenderit, insuper subvertent illum. | |
30 Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. | |
31 Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala. | |
32 Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore. |