Giudici 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBBIA |
---|---|
1 Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, | 1 Eud era morto e gli Israeliti tornarono a fare ciò che è male agli occhi del Signore. |
2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium. | 2 Il Signore li mise nelle mani di Iabin re di Canaan, che regnava in Cazor. Il capo del suo esercito era Sisara che abitava a Aroset-Goim. |
3 Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos. | 3 Gli Israeliti gridarono al Signore, perché Iabin aveva novecento carri di ferro e già da venti anni opprimeva duramente gli Israeliti. |
4 Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore. | 4 In quel tempo era giudice d'Israele una profetessa, Debora, moglie di Lappidot. |
5 Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium. | 5 Essa sedeva sotto la palma di Debora, tra Rama e Betel, sulle montagne di Efraim, e gli Israeliti venivano a lei per le vertenze giudiziarie. |
6 Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “ Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. | 6 Essa mandò a chiamare Barak, figlio di Abinoam, da Kades di Nèftali, e gli disse: "Il Signore, Dio d'Israele, ti dà quest'ordine: Va', marcia sul monte Tabor e prendi con te diecimila figli di Nèftali e figli di Zàbulon. |
7 Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua ”. | 7 Io attirerò verso di te al torrente Kison Sisara, capo dell'esercito di Iabin, con i suoi carri e la sua numerosa gente, e lo metterò nelle tue mani". |
8 Dixitque ad eam Barac: “ Si venis mecum, vadam; si nolueris venire mecum, non pergam ”. | 8 Barak le rispose: "Se vieni anche tu con me, andrò; ma se non vieni, non andrò". |
9 Quae dixit ad eum: “ Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram ”. Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes. | 9 Rispose: "Bene, verrò con te; però non sarà tua la gloria sulla via per cui cammini; ma il Signore metterà Sisara nelle mani di una donna". Debora si alzò e andò con Barak a Kades. |
10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo. | 10 Barak convocò Zàbulon e Nèftali a Kades; diecimila uomini si misero al suo seguito e Debora andò con lui. |
11 Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in Saananim iuxta Cedes. | 11 Ora Eber, il Kenita, si era separato dai Keniti, discendenti di Obab, suocero di Mosè, e aveva piantato le tende alla Quercia di Saannaim che è presso Kades. |
12 Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor, | 12 Fu riferito a Sisara che Barak, figlio di Abinoam, era salito sul monte Tabor. |
13 et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison. | 13 Allora Sisara radunò tutti i suoi carri, novecento carri di ferro, e tutta la gente che era con lui da Aroset-Goim fino al torrente Kison. |
14 Dixitque Debora ad Barac: “ Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus ”. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo. | 14 Debora disse a Barak: "Alzati, perché questo è il giorno in cui il Signore ha messo Sisara nelle tue mani. Il Signore non esce forse in campo davanti a te?". Allora Barak scese dal monte Tabor, seguito da diecimila uomini. |
15 Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret, | 15 Il Signore sconfisse, davanti a Barak, Sisara con tutti i suoi carri e con tutto il suo esercito; Sisara scese dal carro e fuggì a piedi. |
16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. | 16 Barak inseguì i carri e l'esercito fino ad Aroset-Goim; tutto l'esercito di Sisara cadde a fil di spada e non ne scampò neppure uno. |
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei. | 17 Intanto Sisara era fuggito a piedi verso la tenda di Giaele, moglie di Eber il Kenita, perché vi era pace fra Iabin, re di Cazor, e la casa di Eber il Kenita. |
18 Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: “ Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas ”. Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno, | 18 Giaele uscì incontro a Sisara e gli disse: "Fermati, mio signore, fermati da me: non temere". Egli entrò da lei nella sua tenda ed essa lo nascose con una coperta. |
19 dixit ad eam: “ Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio ”. Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum. | 19 Egli le disse: "Dammi un po' d'acqua da bere perché ho sete". Essa aprì l'otre del latte, gli diede da bere e poi lo ricoprì. |
20 Dixitque Sisara ad eam: “ Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: “Numquid hic est aliquis?”, respondebis: “Nullus est” ”. | 20 Egli le disse: "Sta' all'ingresso della tenda; se viene qualcuno a interrogarti dicendo: C'è qui un uomo?, dirai: Nessuno". |
21 Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est. | 21 Ma Giaele, moglie di Eber, prese un picchetto della tenda, prese in mano il martello, venne pian piano a lui e gli conficcò il picchetto nella tempia, fino a farlo penetrare in terra. Egli era profondamente addormentato e sfinito; così morì. |
22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “ Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris ”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius. | 22 Ed ecco Barak inseguiva Sisara; Giaele gli uscì incontro e gli disse: "Vieni e ti mostrerò l'uomo che cerchi". Egli entrò da lei ed ecco Sisara era steso morto con il picchetto nella tempia. |
23 Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel, | 23 Così Dio umiliò quel giorno Iabin, re di Canaan, davanti agli Israeliti. |
24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum. | 24 La mano degli Israeliti si fece sempre più pesante su Iabin, re di Canaan, finché ebbero sterminato Iabin re di Canaan. |