1In finem, in hymnis. Psalmus cantici David. 2Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ;
illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :
3ut cognoscamus in terra viam tuam,
in omnibus gentibus salutare tuum.
4Confiteantur tibi populi, Deus :
confiteantur tibi populi omnes.
5Lætentur et exsultent gentes,
quoniam judicas populos in æquitate,
et gentes in terra dirigis.
6Confiteantur tibi populi, Deus :
confiteantur tibi populi omnes.
7Terra dedit fructum suum :
benedicat nos Deus, Deus noster !
8Benedicat nos Deus,
et metuant eum omnes fines terræ.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online