1In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire. 2Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
3Exaudi orationem meam ;
ad te omnis caro veniet.
4Verba iniquorum prævaluerunt super nos,
et impietatibus nostris tu propitiaberis.
5Beatus quem elegisti et assumpsisti :
inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuæ ;
sanctum est templum tuum,
6mirabile in æquitate.
Exaudi nos, Deus, salutaris noster,
spes omnium finium terræ, et in mari longe.
7Præparans montes in virtute tua,
accinctus potentia ;
8qui conturbas profundum maris,
sonum fluctuum ejus.
Turbabuntur gentes,
9et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ;
exitus matutini et vespere delectabis.
10Visitasti terram, et inebriasti eam ;
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum :
quoniam ita est præparatio ejus.
11Rivos ejus inebria ;
multiplica genimina ejus :
in stillicidiis ejus lætabitur germinans.
12Benedices coronæ anni benignitatis tuæ,
et campi tui replebuntur ubertate.
13Pinguescent speciosa deserti,
et exsultatione colles accingentur.
14Induti sunt arietes ovium,
et valles abundabunt frumento ;
clamabunt, etenim hymnum dicent.