1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 2Omnes gentes, plaudite manibus ;
jubilate Deo in voce exsultationis :
3quoniam Dominus excelsus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
4Subjecit populos nobis,
et gentes sub pedibus nostris.
5Elegit nobis hæreditatem suam ;
speciem Jacob quam dilexit.
6Ascendit Deus in jubilo,
et Dominus in voce tubæ.
7Psallite Deo nostro, psallite ;
psallite regi nostro, psallite :
8quoniam rex omnis terræ Deus,
psallite sapienter.
9Regnabit Deus super gentes ;
Deus sedet super sedem sanctam suam.
10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham,
quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.