1In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. 2Eructavit cor meum verbum bonum :
dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribæ
velociter scribentis.
3Speciosus forma præ filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis :
propterea benedixit te Deus in æternum.
4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
5Specie tua et pulchritudine tua
intende, prospere procede, et regna,
propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ;
et deducet te mirabiliter dextera tua.
6Sagittæ tuæ acutæ :
populi sub te cadent,
in corda inimicorum regis.
7Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ;
virga directionis virga regni tui.
8Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ;
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
9Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis,
a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te
10filiæ regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis
in vestitu deaurato, circumdata varietate.
11Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ;
et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
12Et concupiscet rex decorem tuum,
quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
13Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ;
omnes divites plebis.
14Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus,
in fimbriis aureis,
15circumamicta varietatibus.
Adducentur regi virgines post eam ;
proximæ ejus afferentur tibi.
16Afferentur in lætitia et exsultatione ;
adducentur in templum regis.
17Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ;
constitues eos principes super omnem terram.
18Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem :
propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online