1Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ;
lauda Deum tuum, Sion.
2Quoniam confortavit seras portarum tuarum ;
benedixit filiis tuis in te.
3Qui posuit fines tuos pacem,
et adipe frumenti satiat te.
4Qui emittit eloquium suum terræ :
velociter currit sermo ejus.
5Qui dat nivem sicut lanam ;
nebulam sicut cinerem spargit.
6Mittit crystallum suam sicut buccellas :
ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
7Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ;
flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
8Qui annuntiat verbum suum Jacob,
justitias et judicia sua Israël.
9Non fecit taliter omni nationi,
et judicia sua non manifestavit eis.
Alleluja.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online