1Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum :
in mandatis ejus volet nimis.
2Potens in terra erit semen ejus ;
generatio rectorum benedicetur.
3Gloria et divitiæ in domo ejus,
et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4Exortum est in tenebris lumen rectis :
misericors, et miserator, et justus.
5Jucundus homo qui miseretur et commodat ;
disponet sermones suos in judicio :
6quia in æternum non commovebitur.
7In memoria æterna erit justus ;
ab auditione mala non timebit.
Paratum cor ejus sperare in Domino,
8confirmatum est cor ejus ;
non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
9Dispersit, dedit pauperibus ;
justitia ejus manet in sæculum sæculi :
cornu ejus exaltabitur in gloria.
10Peccator videbit, et irascetur ;
dentibus suis fremet et tabescet :
desiderium peccatorum peribit.