Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Iudith 3


font
VULGATABIBBIA
1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ : qui venientes ad Holofernem, dixerunt :1 Perciò gli inviarono messaggeri con proposte di pace:
2 Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.2 "Ecco, ci mettiamo davanti a te noi, figli del gran re Nabucodònosor; fa' di noi quanto ti piacerà.
3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt :3 Ecco le nostre case e tutto il nostro territorio e tutti i campi di grano, i greggi e gli armenti e tutto il bestiame dei nostri attendamenti sono a tua disposizione perché tu ne faccia quel che vuoi.
4 sint omnia nostra sub lege tua.4 Anche le nostre città e quanti vi abitano, ecco sono tuoi servi, vieni e trattale come ti piacerà".
5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus.5 Si presentarono di fatto ad Oloferne quegli uomini e si espressero con lui su questo tono.
6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.6 Egli scese allora con il suo esercito lungo la costa e pose presidï nelle fortezze, poi prelevò da esse uomini scelti come ausiliari.
7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.7 Quelle popolazioni con tutto il paese circostante lo accolsero con corone e danze e suono di timpani.
8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.8 Ma egli demolì tutti i loro templi e tagliò i boschi sacri, perché aveva ordine di distruggere tutti gli dèi della terra, in modo che tutti i popoli adorassero solo Nabucodònosor e tutte le lingue e le tribù lo acclamassero come dio.
9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,9 Poi giunse in vista di Esdrelon, vicino a Dotain, che è di fronte alle grandi montagne della Giudea.
10 excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.10 Essi si accamparono fra Gebe e Scitopoli e Oloferne rimase là un mese intero per raccogliere tutto il bottino delle sue truppe.
11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt :
12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,
15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ.