1Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae suntin dispersione, salutem.
2Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,
3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;
4patientia autemopus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibusaffluenter et non improperat, et dabitur ei.
6Postulet autem in fide nihilhaesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur etcircumfertur.
7Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,
8vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.
9Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
10dives autem inhumilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
11Exortus est enim sol cumardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit;ita et dives in itineribus suis marcescet.
12Beatus vir, qui sufferttentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisitDeus diligentibus se.
13Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentaturmalis, ipse autem neminem tentat.
14Unusquisque vero tentatur a concupiscentiasua abstractus et illectus;
15dein concupiscentia, cum conceperit, paritpeccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.
16Nolite errare, fratres mei dilectissimi.
17Omne datum optimum et omne donumperfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non esttransmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
18Voluntarie genuit nos verboveritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
19Scitis, fratres meidilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum ettardus ad iram;
20ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
21Propter quodabicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipiteinsitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
22Estote autem factoresverbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
23Quia si quis auditor estverbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suaein speculo;
24consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualisfuerit.
25Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, nonauditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
26Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sedseducens cor suum, huius vana est religio.
27Religio munda et immaculata apudDeum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum,immaculatum se custodire ab hoc saeculo.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online