1Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
2— ait enim:“ Tempore accepto exaudivi teet in die salutis adiuvi te ”;ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
3nemini dantes ullamoffensionem, ut non vituperetur ministerium,
4sed in omnibus exhibentesnosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, innecessitatibus, in angustiis,
5in plagis, in carceribus, in seditionibus, inlaboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
6in castitate, in scientia, inlonganimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7inverbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,
8per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, etveraces;
9sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; utcastigati, et non mortificati;
10quasi tristes, semper autem gaudentes; sicutegentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omniapossidentes.
11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
12Nonangustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
13eandem autemhabentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cuminiquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
15Quae autem conventio Christicum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?
16Qui autem consensus templo Deicum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus:“ Inhabitabo in illis et inambulaboet ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17Propter quod exite de medio eorumet separamini, dicit Dominus,et immundum ne tetigeritis;et ego recipiam vos
18et ero vobis in Patrem,et vos eritis mihi in filios et filias,dicit Dominus omnipotens ”.