Scrutatio

Friday, 11 October 2024 - Divina Maternità  di Maria Santissima ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 1


font

1Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenesfrater2ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu,vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi inomni loco ipsorum et nostro:3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et DominoIesu Christo.
4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis inChristo Iesu,5quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et inomni scientia,6sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,7ita utnihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostriIesu Christi;8qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domininostri Iesu Christi.9Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filiieius Iesu Christi Domini nostri.
10Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsumdicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodemsensu et in eadem sententia.11Significatum est enim mihi de vobis, fratresmei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.12Hoc autemdico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Egoautem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.
13Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nominePauli baptizati estis?14Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisiCrispum et Gaium,15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.16Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim.17Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientiaverbi, ut non evacuetur crux Christi.
18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvifiunt, id est nobis, virtus Dei est.19Scriptum est enim:
“ Perdam sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo ”.
20Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecitDeus sapientiam huius mundi?21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundusper sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facerecredentes.22Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,23nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibusautem stultitiam;24ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Deivirtutem et Dei sapientiam;25quia quod stultum est Dei, sapientius esthominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundumcarnem, non multi potentes, non multi nobiles;27sed, quae stulta sunt mundi,elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundatfortia,28et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, utea, quae sunt, destrueret,29ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.30Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo etiustitia et sanctificatio et redemptio,31ut quemadmodum scriptum est:
“ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.