1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enimpotestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2Itaque, quiresistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibidamnationem acquirent. 3Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Visautem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; 4Dei enimministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causagladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. 5Ideonecesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. 6Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes. 7Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cuitimorem timorem, cui honorem honorem.
8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligitproximum, legem implevit. 9Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis,Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur:Diliges proximum tuum tamquam teipsum. 10Dilectio proximo malum non operatur;plenitudo ergo legis est dilectio.
11Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enimpropior est nobis salus quam cum credidimus. 12Nox processit, dies autemappropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. 13Sicut indie honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibuset impudicitiis, non in contentione et aemulatione; 14sed induite Dominum IesumChristum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online