1Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; 2et dixi adangelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haecsunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”. 3Et ostenditmihi Dominus quattuor fabros; 4et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Quirespondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulosviros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, utdeiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, utdispergerent eam”.
5Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculusmensorum. 6Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalemet videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
7Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus aliusegrediebatur in occursum eius; 8et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerumistum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum etiumentorum in medio eius. 9Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuituet in gloria ero in medio eius. 10Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuorventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. 11Heu, Sion, fuge, quae habitas apudfiliam Babylonis! 12Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit mead gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. 13Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; etcognoscetis quia Dominus exercituum misit me. 14Iubila et laetare, filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui,
ait Dominus. 15Et applicabuntur gentes multae
ad Dominum in die illa
et erunt ei in populum.
Et habitabo in medio tui,
et scies quia Dominus exercituum
misit me ad te. 16Et possidebit Dominus Iudam
partem suam super terram sanctam
et eliget adhuc Ierusalem. 17Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online