1Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini,qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: 2“Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc eritin obsidione contra Ierusalem. 3Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidemportandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, etcolligentur adversus eam omnes gentes terrae. 4In die illa, dicit Dominus,percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domumIudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate. 5Etdicent duces Iudae in corde suo: “Robur habitantium Ierusalem est in Dominoexercituum, Deo eorum”. 6In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignissuper ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et adsinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in locosuo. 7Et salvabit Dominus prius tabernacula Iudae, ut non elevetur gloria domusDavid et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam. 8In die illa protegetDominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasiDavid, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
9Et erit: in die illa quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contraIerusalem, 10et effundam super domum David et super habitatores Ierusalemspiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasiplanctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet superprimogenitum. 11In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut planctusAdadremmon in campo Mageddo; 12et planget terra, singulae familiae seorsum:
familia domus David seorsum
et mulieres eorum seorsum;
familia domus Nathan seorsum
et mulieres eorum seorsum; 13familia domus Levi seorsum
et mulieres eorum seorsum;
familia Semei seorsum
et mulieres eorum seorsum; 14omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum
et mulieres eorum seorsum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online