1Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliaefilii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae.
2“ Auferens auferam omniaa facie terrae,dicit Dominus,
3auferam hominem et pecus,auferam volatile caeliet pisces maris.Et ruinae impiorum erunt;et disperdam homines a facie terrae,dicit Dominus.
4Et extendam manum meam super Iudamet super omnes habitantes Ierusalem;et disperdam de loco hoc reliquias Baalet nomina aedituorum cum sacerdotibus
5et eos, qui adorant super tectamilitiam caeliet adorant et iurant in Dominoet iurant in Melchom,
6et qui avertuntur de post tergum Domini,et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ”.
7Silete a facie Domini Dei,quia iuxta est dies Domini;quia praeparavit Dominus hostiam,sanctificavit vocatos suos.
8“ Et erit in die hostiae Domini:visitabo super principeset super filios regiset super omnes, qui induti suntveste peregrina;
9et visitabo super omnem,qui arroganter ingreditur super limen in die illa,qui complent domum domini suiiniquitate et dolo.
10Et erit in die illa,dicit Dominus,vox clamoris a porta Piscium,et ululatus ab urbe Nova,et contritio magna a collibus.
11Ululate, habitatores Pilae,quia interiit omnis populus Chanaan,disperierunt omnes involuti argento.
12Et erit in tempore illo:scrutabor Ierusalem in lucerniset visitabo super virosdefixos in faecibus suis,qui dicunt in cordibus suis:“Non faciet bene Dominuset non faciet male”.
13Et erunt opes eorum in direptionem,et domus eorum in desertum;et aedificabunt domoset non habitabunt,et plantabunt vineaset non bibent vinum earum ”.
14Iuxta est dies Domini magnus,iuxta et velox nimis;vox diei Domini amara,tribulabitur ibi fortis.
15Dies irae dies illa,dies tribulationis et angustiae,dies vastitatis et desolationis,dies tenebrarum et caliginis,dies nebulae et turbinis,
16dies tubae et clangorissuper civitates munitaset super angulos excelsos.
17Et tribulabo homines,et ambulabunt ut caeci,quia Domino peccaverunt;et effundetur sanguis eorum sicut humus,et viscera eorum sicut stercora.
18Sed et argentum eorum et aurum eorumnon poterit liberare eosin die irae Domini;in igne zeli eiusdevorabitur omnis terra,quia consummationem cum festinatione facietcunctis habitantibus terram.

123

LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online