123
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.
2Usquequo, Domine, clamabo,
et non exaudis?
Vociferabor ad te: “ Violentia! ”,
et non salvas?
3Quare ostendisti mihi iniquitatem
et malitiam vides?
Et vastitas et violentia est coram me,
et facta est contentio, et iurgium exoritur.
4Propter hoc languet lex,
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius praevalet adversus iustum,
propterea egreditur iudicium perversum.
5“ Aspicite in gentibus et videte,
admiramini et obstupescite,
quia opus facio in diebus vestris,
quod nemo credet, cum narrabitur.
6Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos,
gentem amaram et velocem,
ambulantem super latitudinem terrae,
ut possideat tabernacula non sua.
7Horribilis et terribilis est,
ex semetipsa iudicium eius
et maiestas eius egredietur.
8Leviores pardis equi eius
et saeviores lupis deserti;
et accurrunt equites eius:
equites namque eius de longe venient,
volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
9Omnes, ut violentiam faciant, venient,
omnes facies eorum ventus urens;
et congregabunt quasi arenam captivos. 10Et ipsa reges subsannabit,
tyrannis illudet;
ipsa super omnem munitionem ridebit
et comportabit aggerem et capiet eam. 11Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit
et constituet fortitudinem suam deum suum ”. 12Numquid non tu a principio, Domine,
Deus meus, sanctus meus,
qui non morieris?
Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam. 13Mundi sunt oculi tui, ne videas malum;
et respicere ad iniquitatem non poteris.
Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se? 14Fecisti homines quasi pisces maris,
quasi reptile non habens principem super se. 15Omnes in hamo sublevat,
trahit eos in sagena sua
et congregat in rete suo;
super hoc laetatur et exsultat. 16Propterea immolat sagenae suae
et sacrificat reti suo,
quia in ipsis incrassata est portio eius,
et cibus eius pinguis. 17Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper,
ut interficiat gentes sine misericordia?