1234567
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Et erit in novissimis diebus:Erit mons domus Dominipraeparatus in vertice montiumet sublimis super colles;et fluent ad eum populi.
2Et properabunt gentes multae et dicent:“ Venite, ascendamus ad montem Dominiet ad domum Dei Iacob,et docebit nos de viis suis,et ibimus in semitis eius ”;quia de Sion egredietur lex,et verbum Domini de Ierusalem.
3Et iudicabit inter populos multoset decernet gentibus fortibus usque in longinquum;et concident gladios suos in vomereset hastas suas in falces;non sumet gens adversus gentem gladium,et non discent ultra belligerare.
4Et sedebit unusquisque subtus vitem suamet subtus ficum suam,et non erit qui deterreat;quia os Domini exercituum locutum est.
5Quia omnes populi ambulabuntunusquisque in nomine dei sui;nos autem ambulabimus in nomine DominiDei nostri in aeternum et ultra.
6“ In die illa, dicit Dominus,congregabo claudicantem,et eam, quam eieceram, colligamet quam afflixeram;
7et ponam claudicantem in reliquiaset eam, quae laboraverat, in gentem robustam ”.Et regnabit Dominus super eos in monte Sionex hoc nunc et usque in aeternum.
8Et tu, turris gregis,collis filiae Sion,usque ad te veniet et pervenietpotestas prima,regnum filiae Ierusalem.
9Nunc quare clamas clamore magno?Numquid rex non est in te,aut consiliarius tuus periit,quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
10Dole et satage,filia Sion, quasi parturiens;quia nunc egredieris de civitateet habitabis in campoet venies usque ad Babylonem;ibi liberaberis,ibi redimet te Dominusde manu inimicorum tuorum.
11Nunc autem congregatae sunt super tegentes multae,quae dicunt: “Profanetur,et aspiciat in Sion oculus noster ”.
12Ipsi autem non cognoveruntcogitationes Dominiet non intellexerunt consilium eius,quia congregavit eos quasi manipulos in area.
13Surge et tritura, filia Sion,quia cornu tuum ponam ferreumet ungulas tuas ponam aereas,et comminues populos multoset vovebis Domino rapinas eorumet divitias eorum Domino universae terrae.
14Nunc incide te, filia incisionis!Obsidionem posuerunt super nos;in virga percutiuntmaxillam iudicis Israel.