1Visio Abdiae.Haec dicit Dominus Deus ad Edom.Auditum audivimus a Domino,et legatus ad gentes missus est:“ Surgite, et consurgamusadversus eum in proelium! ”.
2“ Ecce parvulum te dabo in gentibus,contemptibilis tu es valde.
3Superbia cordis tui decepit tehabitantem in scissuris petrae,exaltantem solium suum;qui dicit in corde suo:“Quis detrahet me in terram?”.
4Si exaltatus fueris ut aquilaet si inter sidera posueris nidum tuum,inde detraham te ”,dicit Dominus.
5Si fures introissent ad te,si latrones per noctem,quomodo periisses!Nonne furati essent sufficientia sibi?Si vindemiatores introissent ad te,nonne racemos tantum reliquissent?
6Quomodo scrutati sunt Esau?Investigaverunt abscondita eius.
7Usque ad terminum eiecerunt te,omnes viri foederis tui deceperunt te,invaluerunt adversum te viri pacis tuae;qui comedunt tecum, ponent insidias subter te.Non est prudentia in eo.
8“ Numquid non in die illa,dicit Dominus,perdam sapientes de Edomet prudentiam de monte Esau?
9Et timebunt fortes tui Theman,ut intereat omnis vir de monte Esau.
10Propter interfectionemet propter iniquitatemin fratrem tuum Iacoboperiet te confusio,et peribis in aeternum.
11In die cum stares ex adverso,quando capiebant alieni exercitum eius,et extranei ingrediebantur portas eiuset super Ierusalem mittebant sortem,tu quoque eras quasi unus ex eis ”.
12Et non respicies diem fratris tui,diem calamitatis eius;et non laetaberis super filios Iudaein die perditionis eorum;et non magnificabis os tuumin die angustiae.
13Neque ingredieris portam populi meiin die ruinae eorum;neque respicies et tu malum eiusin die vastitatis illiuset non mittes manum in opes eiusin die vastitatis illius;
14neque stabis in exitibus,ut interficias eos, qui fugerint,et non trades reliquos eiusin die tribulationis.
15Quoniam iuxta est dies Dominisuper omnes gentes:sicut fecisti, fiet tibi,retributio tua convertetur in caput tuum.
16Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,bibent omnes gentes iugiter;et bibent et absorbebuntet erunt quasi non fuerint.
17Et in monte Sion erit salvatio,et erit sanctum;et possidebit domus Iacobeos, qui se possederant.
18Et erit domus Iacob ignis,et domus Ioseph flamma,et domus Esau stipula;et succendentur in eis, et devorabunt eos,et non erunt reliquiae domus Esau,quia Dominus locutus est.
19Et hereditabunt austrum,montem Esau,et Sephelam Philisthim;et possidebunt regionem Ephraimet regionem Samariae,et Beniamin possidebit Galaad;
20et transmigratio prima filiorum Israelpossidebit terram Chananaeorum usque ad Sareptam;et transmigratio Ierusalem, quae in Sapharad est,possidebit civitates austri.
21Et ascendent salvatores in montem Sioniudicare montem Esau,et erit Domino regnum.

1

LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online