1234567891011121314
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae,Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regisIsrael.
2Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee:“ Vade, sume tibi mulierem fornicationumet filios fornicationum,quia fornicans fornicatur terra a Domino ”.
3Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.
4Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhucmodicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnumdomus Israel;
5et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ”.
6Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absquemisericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.
7Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos inarcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”.
8Et ablactavit eam,quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.
9Et dixit:“ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.