1Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cumscriberet verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioachim filii Iosiaeregis Iudae, dicens: 2“ Haec dicit Dominus, Deus Israel, super te, Baruch. 3Dixisti: “Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo;laboravi in gemitu meo et requiem non inveni”. 4Haec dices ad eum: Sic dicitDominus: Ecce, quod aedificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello,universam terram hanc; 5et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecceego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuamquasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online