1Taceant ante me insulae,et gentes renovent fortitudinem;accedant et tunc loquantur,simul ad iudicium propinquemus.
2Quis suscitavit ab oriente eum,cuius gressum sequitur iustitia?Dabit in conspectu eius genteset subiciet ei reges,quos reddet quasi pulverem gladius eius,sicut stipulam vento raptam arcus eius.
3Persequetur eos, transibit in pace;semita sub pedibus eius non apparebit.
4Quis operatus est et fecit,vocans generationes ab exordio?Ego Dominus, primuset cum novissimis ego sum.
5Viderunt insulae et timuerunt,extrema terrae obstupuerunt,appropinquaverunt et accesserunt.
6Unusquisque proximo suo auxiliabituret fratri suo dicet: “ Confortare ”.
7Confortabit faber aurificem,percutiens malleo eum, qui cudit,dicens de glutino: “ Bonum est ”;et roborat eum clavis,ut non moveatur.
8Tu autem, Israel, serve meus,Iacob, quem elegi,semen Abraham amici mei,
9quem apprehendi ab extremis terrae,et a longinquis eius vocavi teet dixi tibi: “ Servus meus es tu;elegi te et non abieci te ”.
10Ne timeas, quia ego tecum sum;ne declines, quia ego Deus tuus:confortabo te et auxiliabor tibiet sustentabo te dextera iustitiae meae.
11Ecce confundentur et erubescentomnes, qui irascuntur adversum te;erunt quasi non sintet peribunt viri, qui contradicunt tibi.
12Quaeres eos et non inveniesviros, qui rixantur tecum;erunt quasi non sint et veluti nihilum,viri bellantes adversum te.
13Quia ego Dominus Deus tuusapprehendens manum tuamdicensque tibi: “ Ne timeas;ego auxiliabor tibi.
14Noli timere, vermis Iacob,homines ex Israel.Ego auxiliabor tibi ”, dicit Dominuset redemptor tuus, Sanctus Israel.
15Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum,habens rostra serrantia.Triturabis montes et comminueset colles quasi pulverem pones.
16Ventilabis eos, et ventus tollet eos,et turbo disperget eos;et tu exsultabis in Domino,in Sancto Israel laetaberis.
17Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt,lingua eorum siti aruit.Ego, Dominus, exaudiam eos,Deus Israel non derelinquam eos.
18Aperiam in decalvatis collibus fluminaet in medio vallium fontes;ponam desertum in stagna aquarumet terram aridam in rivos aquarum.
19Plantabo in deserto cedrum,acaciam et myrtum et lignum olivae;ponam in solitudine abietem,ulmum et cupressum simul,
20ut videant et sciantet recogitent et intellegant pariterquia manus Domini fecit hoc,et Sanctus Israel creavit illud.
21Proferte causam vestram, dicit Dominus;afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob.
22Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt.Priora, quae fuerunt, nuntiate,ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum;et, quae ventura sunt, indicate nobis.
23Annuntiate, quae ventura sunt in futurum,ut sciamus quia dii estis vos;bene quoque aut male facite,ut inspiciamus et videamus simul.
24Ecce vos estis nihilum,et opus vestrum nihil valet;abominatio est, qui eligit vos.
25Suscitavi ab aquilone,et venit ab ortu solis;vocavi eum nomine;et conculcabit potentes quasi lutumet velut plastes calcans humum.
26Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus,et a principio, ut dicamus: “ Iustum est ”?Non est neque annuntians neque praedicensneque audiens sermones vestros.
27Primus ad Sion: Ecce adsunt;et Ierusalem laeta nuntiantem do.
28Et vidi, et nemo erat,ex istis nullus consiliator,ut, si eos interrogarem,responderent verbum.
29Ecce omnes iniquitas,vana opera eorum;ventus et inanesimulacra eorum.