123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae:“ Urbs fortis nobis in salutem;posuit muros et antemurale.
2Aperite portas, et ingrediatur gens iusta,quae servat fidem.
3Propositum eius est firmum;servabis pacem,quia in te speravit.
4Sperate in Dominum in saeculis aeternis,Dominus est petra aeterna.
5Quia evertit habitantes in excelso,civitatem sublimem humiliabit;humiliabit eam usque ad terram,detrahet eam usque ad pulverem.
6Conculcabit eam pes, pedes pauperis,gressus egenorum.
7Semita iusti recta est;rectum callem iusti complanas.
8Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te;ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae.
9Anima mea desiderat te in nocte,sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero.Cum resplenduerint iudicia tua in terra,iustitiam discent habitatores orbis.
10Fit misericordia impio,non discet iustitiam;in terra probitatis inique geritet non videt maiestatem Domini.
11Domine, exaltata est manus tua, et non vident;videant confusi zelum tuum in populum,et ignis hostium tuorum devorabit eos.
12Domine, dabis pacem nobis;omnia enim opera nostra operatus es nobis.
13Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te;tantum in te recordemur nominis tui.
14Mortui non reviviscent,defuncti non resurgent;propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum.
15Auxisti gentem, Domine,auxisti gentem, glorificatus es;elongasti omnes terminos terrae.
16Domine, in angustia quaesierunt te,fuderunt incantationem, castigatio tua in eis.
17Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partumdolens clamat in doloribus suis,sic facti sumus a facie tua, Domine.
18Concepimus et parturivimus,quasi peperimus ventum.Salutes non fecimus in terra,ideo non nati sunt habitatores terrae.
19Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent.Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere,quia ros lucis ros tuus,et terra defunctos suos edet in lucem.
20Vade, populus meus, intra in cubicula tua,claude ostia tua super te,abscondere modicum ad momentum,donec pertranseat indignatio.
21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum;et revelabit terra sanguinem suumet non operiet ultra interfectos suos ”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566