123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Oraculum vallis Visionis.Quidnam tibi est,quia ascendisti omnis in tecta,
2clamoris plena, urbs tumultuans,civitas exsultans?Interfecti tui non interfecti gladionec mortui in bello;
3cuncti principes tui fugeruntsimul sine arcu capti;omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul,procul fugerunt.
4Propterea dixi: “ Recedite a me,amare flebo;nolite incumbere, ut consolemini mesuper vastitate filiae populi mei ”.
5Dies enim confusioniset conculcationis et fletusDomino, Deo exercituum, in valle Visionis,eversio murorum et vociferatio ad montem.
6Et Elam sumpsit pharetram,in agmine hominum equitum,et Cir nudavit clipeum.
7Et electae valles tuaeplenae sunt quadrigarum,et equites ponunt sedes suas in porta.
8Et revelatum est operimentum Iudae,et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
9et scissuras civitatis David vidistis,quia multiplicatae sunt;et congregastis aquas piscinae inferioris.
10Et domos Ierusalem numerastiset destruxistis domosad muniendum murum;
11et lacum fecistis inter duos murospro aqua piscinae veteris;sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec,et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
12Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illaad fletum et ad planctum,ad calvitium et ad cingendum saccum;
13et ecce gaudium et laetitia,occidere boves et iugulare pecus,comedere carnes et bibere vinum:“ Comedamus et bibamus,cras enim moriemur ”.
14Et revelatum est in auribus meisa Domino exercituum:“ Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! ”,dicit Dominus, Deus exercituum.
15Haec dicit Dominus, Deus exercituum:“ Vade, ingredere ad procuratorem istum,ad Sobnam praepositum palatii:
16“Quid tibi hic? Aut quis tibi hic,quia excidisti tibi hic sepulcrum?”.Effodiens in excelso sepulcrum suum,excavabat in petra tabernaculum sibi.
17Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo,violenter te apprehendens.
18In globum te convolvet glomerans;quasi pilam mittet tein terram latam et spatiosam:ibi morieris,et ibi erunt currus gloriae tuae,ignominia domus domini tui.
19Et expellam te de statione tuaet de ministerio tuo deponam te.
20Et erit in die illa:vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
21et induam illum tunicam tuamet cingulo tuo cingam eumet potestatem tuam dabo in manu eius;et erit in patrem habitantibus Ierusalemet domui Iudae.
22Et dabo clavem domus Davidsuper umerum eius;et aperiet, et non erit qui claudat;et claudet, et non erit qui aperiat.
23Et figam illum paxillum in loco securo,et erit in solium gloriae domui patris sui.
24Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines etstirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
25In die illa, dicitDominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, etfrangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566