123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Oraculum deserti maris.
Sicut turbines per austrum transeuntes,
de deserto venit, de terra horribili.
2Visio dura nuntiata est mihi:
praedo praedatur,
et vastator vastat.
Ascende, Elam;
obside, Media;
omnem gemitum eius cessare feci.
3Propterea repleti sunt lumbi mei tremore,
angustia possedit me sicut angustia parientis;
corrui, cum audirem;
conturbatus sum, cum viderem.
4Vacillat cor meum,
pavor invadit me:
crepusculum optatum
posuit mihi in terrorem.
5Ponunt mensam,
stragulum pandunt, comedunt, bibunt.
Surgite, principes,
ungite clipeum.
6Haec enim dixit mihi Dominus:
“ Vade et pone speculatorem;
quodcumque viderit, annuntiet.
7Si viderit currum, bigam equitum,
ascensorem asini et ascensorem cameli,
intueatur diligenter multo intuitu ”.
8Et clamavit speculator:
“ Super specula, Domine,
ego sum stans iugiter per diem,
et super custodiam meam
ego sum stans totis noctibus.
9Ecce, huc venit agmen virorum,
biga equitum ”.
Et respondit et dixit:
“ Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum eius
contrita sunt in terram ”. 10Tritura mea et fili areae meae,
quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,
annuntiavi vobis. 11Oraculum Duma.
Ad me clamat ex Seir:
“ Custos, quid de nocte?
Custos, quid de nocte? ”. 12Dixit custos:
“ Venit mane, sed etiam nox;
si quaeritis, quaerite,
revertimini, venite ”. 13Oraculum in solitudine.
In saltu, in solitudine dormietis,
turmae Dedanim. 14Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram Thema;
cum panibus occurrite fugienti: 15a facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii nudati,
a facie arcus extenti,
a facie gravis proelii. 16Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni mercennarii, etauferetur omnis gloria Cedar; 17et reliquiae numeri arcuum fortium filiorumCedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”.