123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Oraculum Damasci.“ Ecce Damascus desinet esse civitaset erit sicut acervus ruinarum.
2Derelictae civitates Aroer gregibus erunt;et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3Et auferetur munimentum ab Ephraimet regnum a Damasco,et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt,dicit Dominus exercituum.
4Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob,et pinguedo carnis eius marcescet;
5et erit, sicut cum messor arripit culmos,et brachium eius spicas legit;et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.
6Et relinquetur in eo racemus,et sicut cum excutitur olea:duae vel tres olivae in summitate ramisive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”,dicit Dominus Deus Israel.
7In die illa attendet homo ad factorem suum,et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;
8et non attendet ad altaria,quae fecerunt manus eius,et quae operati sunt digiti eius;non respiciet lucos et thymiateria.
9In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae,sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraeia facie filiorum Israel;et erit desolatio,
10quia oblita es Dei salutis tuaeet petrae fortitudinis tuae non es recordata:propterea plantabis plantationes iucundaset germen alienum seminabis.
11In ipso die plantationis tuae saepies easet mane semen tuum florere facies;evanescet messis in die penuriae,et dolor insanabilis erit.
12Heu!, strepitus populorum multorum;strepunt quasi strepitu maris,et tumultus turbarumquasi sonitu aquarum sonabunt.
13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,et increpabit eum, et fugiet procul;et rapietur sicut pulvis montium a facie ventiet sicut turbo coram tempestate.
14In tempore vespere, et ecce turbatio,ante matutinum non subsistet:haec est pars eorum, qui vastaverunt nos,et sors diripientium nos.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566