12345678910111213141516171819
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Attingit ergo a fine usque ad finem fortiteret disponit omnia suaviter.
2Hanc amavi et exquisivi a iuventute meaet quaesivi sponsam mihi eam assumereet amator factus sum formae illius.
3Generositatem suam glorificat contuberniumhabens Dei,sed et omnium Dominus dilexit illam.
4Doctrix enim est disciplinae Deiet electrix operum illius.
5Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita,quid sapientia locupletius,quae operatur omnia?
6Si autem sensus operatur,quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex?
7Et, si iustitiam quis diligit,labores huius sunt virtutes:sobrietatem enim et prudentiam docet,iustitiam et fortitudinem,quibus utilius nihil est in vita hominibus.
8Et, si multam peritiam desiderat quis,scit praeterita et futura conicit,novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum,signa et monstra scit, antequam fiant,et eventus momentorum et temporum.
9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorumet consolatio sollicitudinum et taedii.
10Habebo propter hanc claritatem ad turbaset honorem apud seniores iuvenis;
11acutus inveniar in iudicioet in conspectu potentium admirabilis ero.
12Tacentem me sustinebuntet loquentem me respicientet, sermocinante me plura,manus ori suo imponent.
13Habebo per hanc immortalitatemet memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
14Disponam populos,et nationes mihi erunt subditae;
15timebunt me audientes reges horrendi,in multitudine videbor bonuset in bello fortis.
16Intrans in domum meam, conquiescam cum illa;non enim habet amaritudinem conversatio illiusnec taedium convictus illius,sed laetitiam et gaudium.
17Haec cogitans apud meet commemorans in corde meoquoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,
18et in amicitia illius delectatio bona,et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione,et in certamine loquelae illius sapientia,et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius,circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
19Puer autem eram ingeniosuset sortitus sum animam bonam;
20quin potius, cum essem bonus,veni in corpus incoinquinatum.
21Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det,C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum Cadii Dominum et deprecatus sum illumet dixi ex toto corde meo: