12345678910111213141516171819
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Melius est absque liberis esse cum virtute;immortalitas est enim in memoria illius,quoniam et apud Deum nota est et apud homines.
2Cum praesens est, imitantur illam;et desiderant eam, cum se eduxerit;et in perpetuum coronata triumphat,incoinquinatorum certaminum praemium vincens.
3Multigena autem impiorum multitudo non erit utiliset spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altamnec stabile firmamentum collocabit.
4Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit,infirmiter posita a vento commovebituret a nimietate ventorum eradicabitur.
5Confringentur rami inconsummati,et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandumet ad nihilum aptus.
6Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur,testes sunt nequitiae adversus parentesin interrogatione sua.
7Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit,in refrigerio erit.
8Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna,neque annorum numero computatur;
9cani autem sunt sensus hominis,et aetas senectutis vita immaculata.
10Placens Deo factus est dilectuset vivens inter peccatores translatus est;
11raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius,aut ne fictio deciperet animam illius.
12Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
13Consummatus in breviexplevit tempora multa;
14placita enim erat Deo anima illius,propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis.Populi autem videntes et non intellegentesnec ponentes in praecordiis talia,
15quoniam gratia et misericordia est in electis eius,et visitatio in sanctis illius.
16Condemnat autem iustus mortuus vivos impios,et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti.
17Videbunt enim finem sapientiset non intellegent quid cogitaverit de illo Deus,et quare munierit illum Dominus.
18Videbunt et contemnent;illos autem Dominus irridebit.
19Et erunt post haec tamquam corpus sine honoreet in contumeliam inter mortuos in perpetuum,quoniam disrumpet illos praecipites sine voceet commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabunturet erunt in dolore,et memoria illorum peribit.
20Venient in computatione peccatorum suorum timidi,et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.