1 Filiorum Core. Psalmus. Canticum.Fundamenta eius in montibus sanctis;
2diligit Dominus portas Sionsuper omnia tabernacula Iacob.
3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
4Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me;ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia:hi nati sunt illic.
5Et de Sion dicetur: “ Hic et ille natus est in ea;et ipse firmavit eam Altissimus ”.
6Dominus referet in librum populorum:“ Hi nati sunt illic ”.
7Et cantant sicut choros ducentes:“ Omnes fontes mei in te ”.