123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1 Maskil. Asaph.Ut quid, Deus, reppulisti in finem,iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2Memor esto congregationis tuae,quam possedisti ab initio.Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti.
3Leva gressus tuos in ruinas sempiternas:omnia vastavit inimicus in sancto.
4Rugierunt, qui oderunt te,in medio congregationis tuae;posuerunt signa sua in signa.
5Visi sunt quasi in altum securim vibrantesin silva condensa.
6Exciderunt ianuas eius in idipsum;in securi et ascia deiecerunt.
7Incenderunt igni sanctuarium tuum,in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;
8dixerunt in corde suo: “ Opprimamus eos simul ”.Combusserunt omnes congregationes Dei in terra.
9Signa nostra non vidimus;iam non est propheta,et apud nos non est qui cognoscat amplius.
10Usquequo, Deus, improperabit inimicus,spernet adversarius nomen tuum in finem?
11Ut quid avertis manum tuamet tenes dexteram tuam in medio sinu tuo?
12Deus autem rex noster ante saecula,operatus est salutes in medio terrae.
13Tu conscidisti in virtute tua mare,contribulasti capita draconum in aquis.
14Tu confregisti capita Leviathan,dedisti eum escam monstris maris.
15Tu dirupisti fontes et torrentes;tu siccasti fluvios perennes.
16Tuus est dies, et tua est nox,tu fabricatus es luminaria et solem.
17Tu statuisti omnes terminos terrae,aestatem et hiemem, tu plasmasti ea.
18Memor esto huius:inimicus improperavit Domino,et populus insipiens sprevit nomen tuum.
19Ne tradas bestiis animas confitentes tibiet animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20Respice in testamentum,quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae.
21Ne revertatur humilis factus confusus;pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22Exsurge, Deus, iudica causam tuam;memor esto improperiorum tuorum,quae ab insipiente fiunt tota die.
23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum;tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150