1 Magistro chori. Fidibus. Super octavam. Psalmus. David.
2Domine, ne in furore tuo arguas me
neque in ira tua corripias me.
3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4Et anima mea turbata est valde,
sed tu, Domine, usquequo?
5Convertere, Domine, eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
6Quoniam non est in morte, qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
7Laboravi in gemitu meo,
lavabam per singulas noctes lectum meum;
lacrimis meis stratum meum rigabam.
8Turbatus est a maerore oculus meus,
inveteravi inter omnes inimicos meos.
9Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10Exaudivit Dominus deprecationem meam,
Dominus orationem meam suscepit.
11Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei;
convertantur et erubescant valde velociter.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online