1David.Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,quoniam audisti verba oris mei.In conspectu angelorum psallam tibi,
2adorabo ad templum sanctum tuum;et confitebor nomini tuopropter misericordiam tuam et veritatem tuam,quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
3In quacumque die invocavero te, exaudi me;multiplicabis in anima mea virtutem.
4Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae,quia audierunt eloquia oris tui.
5Et cantabunt vias Domini,quoniam magna est gloria Domini;
6quoniam excelsus Dominus et humilem respicitet superbum a longe cognoscit.
7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me;et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam,et salvum me faciet dextera tua.
8Dominus perficiet pro me;Domine, misericordia tua in saeculum:opera manuum tuarum ne despicias.