1 Canticum ascensionum.Ad Dominum, cum tribularer, clamavi,et exaudivit me.
2Domine, libera animam meam a labiis mendacii,a lingua dolosa.
3Quid detur tibi aut quid apponatur tibi,lingua dolosa?
4Sagittae potentis acutaecum carbonibus iuniperorum.
5Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch,habitavi ad tabernacula Cedar!
6Multum incola fuit anima meacum his, qui oderunt pacem.
7Ego eram pacificus;cum loquebar, illi impugnabant me.