1 Magistro chori. Super octavam. Psalmus. David.
2Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum;in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
4Disperdat Dominus universa labia dolosaet linguam magniloquam.
5Qui dixerunt: “ Lingua nostra magnificabimur,labia nostra a nobis sunt;quis noster dominus est? ”.
6“ Propter miseriam inopum et gemitum pauperum,nunc exsurgam, dicit Dominus;ponam in salutari illum, quem despiciunt ”.
7Eloquia Domini eloquia casta,argentum igne examinatum, separatum a terra,purgatum septuplum.
8Tu, Domine, servabis nos et custodies nosa generatione hac in aeternum.In circuitu impii ambulant,cum exaltantur sordes inter filios hominum.