1ALLELUIA.Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.
2Dicat nunc Israel, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.
3Dicat nunc domus Aaron,quoniam in saeculum misericordia eius.
4Dicant nunc, qui timent Dominum,quoniam in saeculum misericordia eius.
5De tribulatione invocavi Dominum,et exaudivit me educens in latitudinem Dominus.
6Dominus mecum,non timebo, quid faciat mihi homo.
7Dominus mecum adiutor meus,et ego despiciam inimicos meos.
8Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in homine.
9Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in principibus.
10Omnes gentes circuierunt me,et in nomine Domini excidi eos.
11Circumdantes circumdederunt me,et in nomine Domini excidi eos.
12Circumdederunt me sicut apeset exarserunt sicut ignis in spinis,et in nomine Domini excidi eos.
13Impellentes impulerunt me, ut caderem,et Dominus adiuvit me.
14Fortitudo mea et laus mea Dominuset factus est mihi in salutem.
15Vox iubilationis et salutisin tabernaculis iustorum:“ Dextera Domini fecit virtutem!
16Dextera Domini exaltata est;dextera Domini fecit virtutem! ”.
17Non moriar, sed vivamet narrabo opera Domini.
18Castigans castigavit me Dominuset morti non tradidit me.
19Aperite mihi portas iustitiae;ingressus in eas confitebor Domino.
20Haec porta Domini;iusti intrabunt in eam. -
21Confitebor tibi, quoniam exaudisti meet factus es mihi in salutem.
22Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,hic factus est in caput anguli;
23a Domino factum est istudet est mirabile in oculis nostris.
24Haec est dies, quam fecit Dominus:exsultemus et laetemur in ea.
25O Domine, salvum me fac;o Domine, da prosperitatem!
26Benedictus, qui venit in nomine Domini.Benedicimus vobis de domo Domini.
27Deus Dominus et illuxit nobis.Instruite sollemnitatem in ramis condensisusque ad cornua altaris.
28Deus meus es tu, et confitebor tibi,Deus meus, et exaltabo te.
29Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online