1 David. Psalmus.
Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
2Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.
3Tecum principatus in die virtutis tuae,
in splendoribus sanctis,
ex utero ante luciferum genui te.
4Iuravit Dominus et non paenitebit eum:
“ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
5Dominus a dextris tuis,
conquassabit in die irae suae reges.
6Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera,
conquassabit capita in terra spatiosa.
7De torrente in via bibet,
propterea exaltabit caput.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online