123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1(Vg 9, 22-39) LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe,abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
2Dum superbit, impius insequitur pauperem;comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
3Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae,et avarus sibi benedicit.
4NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua:“ Non requiret; non est Deus ”.
5Hae sunt omnes cogitationes eius;prosperantur viae illius in omni tempore.Excelsa nimis iudicia tua a facie eius;omnes inimicos suos aspernatur.
6Dixit enim in corde suo: “ Non movebor;in generationem et generationem ero sine malo ”.
7PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo,sub lingua eius labor et nequitia.
8Sedet in insidiis ad vicos,in occultis interficit innocentem.
9SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt;insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.Insidiatur, ut rapiat pauperem;rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10Irruit et inclinat se, et miseri caduntin fortitudine brachiorum eius.
11Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus;avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
12COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam,ne obliviscaris pauperum.
13Propter quid spernit impius Deum?Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”.
14RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras,ut tradas eos in manus tuas.Tibi derelictus est pauper,orphano tu factus es adiutor.
15SIN. Contere brachium peccatoris et maligni;quaeres peccatum illius et non invenies.
16Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi:perierunt gentes de terra illius.
17TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine;confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
18iudicare pupillo et humili,ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150