Scrutatio

Wenesday, 28 February 2024 - Beato Daniele Alessio Brottier ( Letture di oggi)

Regum II 4


font
NOVA VULGATABIBBIA
1 Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “ Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi ”.1 Una donna, moglie di uno dei profeti, gridò a Eliseo: "Mio marito, tuo servo, è morto; tu sai che il tuo servo temeva il Signore. Ora è venuto il suo creditore per prendersi come schiavi i due miei figli".
2 Cui dixit Eliseus: “ Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua? ”. At illa respondit: “ Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei ”.2 Eliseo le disse: "Che posso fare io per te? Dimmi che cosa hai in casa". Quella rispose: "In casa la tua serva non ha altro che un orcio di olio".
3 Cui ait: “ Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca;3 Le disse: "Su, chiedi in prestito vasi da tutti i tuoi vicini, vasi vuoti, nel numero maggiore possibile.
4 et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles ”.4 Poi entra in casa e chiudi la porta dietro a te e ai tuoi figli; versa olio in tutti quei vasi; i pieni mettili da parte".
5 Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat.5 Si allontanò da lui e chiuse la porta dietro a sé e ai suoi figli; questi porgevano ed essa versava.
6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “ Affer mihi adhuc vas ”. Et ille respondit: “ Non habeo ”. Stetitque oleum.6 Quando i vasi furono pieni, disse a un figlio: "Porgimi ancora un vaso". Le rispose: "Non ce ne sono più". L'olio cessò.
7 Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: “ Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo ”.
7 Essa andò a riferire la cosa all'uomo di Dio, che le disse: "Va', vendi l'olio e accontenta i tuoi creditori; tu e i tuoi figli vivete con quanto ne resterà".
8 Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem.8 Un giorno Eliseo passava per Sunem, ove c'era una donna facoltosa, che l'invitò con insistenza a tavola. In seguito, tutte le volte che passava, si fermava a mangiare da lei.
9 Quae dixit ad virum suum: “ Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.9 Essa disse al marito: "Io so che è un uomo di Dio, un santo, colui che passa sempre da noi.
10 Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi ”.
10 Prepariamogli una piccola camera al piano di sopra, in muratura, mettiamoci un letto, un tavolo, una sedia e una lampada, sì che, venendo da noi, vi si possa ritirare".
11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi.11 Recatosi egli un giorno là, si ritirò nella camera e vi si coricò.
12 Dixitque ad Giezi puerum suum: “ Voca Sunamitin istam ”. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,12 Egli disse a Ghecazi suo servo: "Chiama questa Sunammita". La chiamò ed essa si presentò a lui.
13 dixit ad puerum: “ Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae? ”. Quae respondit: “ In medio populi mei habito ”.13 Eliseo disse al suo servo: "Dille tu: Ecco hai avuto per noi tutta questa premura; che cosa possiamo fare per te? C'è forse bisogno di intervenire in tuo favore presso il re oppure presso il capo dell'esercito?". Essa rispose: "Io sto in mezzo al mio popolo".
14 Et ait: “ Quid ergo vult, ut faciam ei? ”. Dixitque Giezi: “Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est ”.
14 Eliseo replicò: "Che cosa si può fare per lei?". Ghecazi disse: "Purtroppo essa non ha figli e suo marito è vecchio".
15 Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium,15 Eliseo disse: "Chiamala!". La chiamò; essa si fermò sulla porta.
16 dixit ad eam: “ In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ”. At illa respondit: “ Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae ”.16 Allora disse: "L'anno prossimo, in questa stessa stagione, tu terrai in braccio un figlio". Essa rispose: "No, mio signore, uomo di Dio, non mentire con la tua serva".
17 Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo dixerat Eliseus.
17 Ora la donna rimase incinta e partorì un figlio, proprio alla data indicata da Eliseo.
18 Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,18 Il bambino crebbe e un giorno uscì per andare dal padre fra i mietitori.
19 ait patri suo: “ Caput meum, caput meum! ”. At ille dixit servo: “ Tolle et duc eum ad matrem suam ”.19 Egli disse al padre: "La mia testa, la mia testa!". Il padre ordinò a un servo: "Portalo dalla mamma".
20 Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.20 Questi lo prese e lo portò da sua madre. Il bambino stette sulle ginocchia di costei fino a mezzogiorno, poi morì.
21 Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa21 Essa salì a stenderlo sul letto dell'uomo di Dio; chiuse la porta e uscì.
22 vocavit virum suum et ait: “Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar ”.22 Chiamò il marito e gli disse: "Su, mandami uno dei servi e un'asina; voglio correre dall'uomo di Dio; tornerò subito".
23 Qui ait illi: “ Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum ”. Quae respondit: “ Vale ”.23 Quegli domandò: "Perché vuoi andare oggi? Non è il novilunio né sabato". Ma essa rispose: "Addio".
24 Stravitque asinam et praecepit puero: “ Mina et propera, ne mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi ”.
24 Fece sellare l'asina e disse al proprio servo: "Conducimi, cammina, non fermarmi durante il tragitto, a meno che non te l'ordini io".
25 Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: “ Ecce Sunamitis illa.25 Si incamminò; giunse dall'uomo di Dio sul monte Carmelo. Quando l'uomo di Dio la vide da lontano, disse a Ghecazi suo servo: "Ecco la Sunammita!
26 Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum? ”. Quae respondit: “ Recte ”.26 Su, corrile incontro e domandale: Stai bene? Tuo marito sta bene? E tuo figlio sta bene?". Quella rispose: "Bene!".
27 Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “ Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi ”.
27 Giunta presso l'uomo di Dio sul monte, gli afferrò le ginocchia. Ghecazi si avvicinò per tirarla indietro, ma l'uomo di Dio disse: "Lasciala stare, perché la sua anima è amareggiata e il Signore me ne ha nascosto il motivo; non me l'ha rivelato".
28 Quae dixit illi: “ Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me? ”.28 Essa disse: "Avevo forse domandato io un figlio al mio signore? Non ti dissi forse: Non mi ingannare?".
29 Et ille ait ad Giezi: “ Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ”.29 Eliseo disse a Ghecazi: "Cingi i tuoi fianchi, prendi il mio bastone e parti. Se incontrerai qualcuno, non salutarlo; se qualcuno ti saluta, non rispondergli. Metterai il mio bastone sulla faccia del ragazzo".
30 Porro mater pueri ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te ”. Surrexit ergo et secutus est eam.30 La madre del ragazzo disse: "Per la vita del Signore e per la tua vita, non ti lascerò". Allora quegli si alzò e la seguì.
31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: “ Non evigilavit puer ”.
31 Ghecazi li aveva preceduti; aveva posto il bastone sulla faccia del ragazzo, ma non c'era stato un gemito né altro segno di vita. Egli tornò verso Eliseo e gli riferì: "Il ragazzo non si è svegliato".
32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius;32 Eliseo entrò in casa. Il ragazzo era morto, steso sul letto.
33 ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.33 Egli entrò, chiuse la porta dietro a loro due e pregò il Signore.
34 Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.34 Quindi salì, si distese sul ragazzo; pose la bocca sulla bocca di lui, gli occhi sugli occhi di lui, le mani nelle mani di lui e si curvò su di lui. Il corpo del bambino riprese calore.
35 At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.35 Quindi si alzò e girò qua e là per la casa; tornò a curvarsi su di lui; il ragazzo starnutì sette volte, poi aprì gli occhi.
36 Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “ Voca Sunamitin hanc ”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “ Tolle filium tuum ”.36 Eliseo chiamò Ghecazi e gli disse: "Chiama questa Sunammita!". La chiamò e, quando essa gli giunse vicino, le disse: "Prendi tuo figlio!".
37 Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est.
37 Quella entrò, cadde ai piedi di lui, gli si prostrò davanti, prese il figlio e uscì.
38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “ Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum ”.38 Eliseo tornò in Gàlgala. Nella regione imperversava la carestia. Mentre i figli dei profeti stavano seduti davanti a lui, egli disse al suo servo: "Metti la pentola grande e cuoci una minestra per i figli dei profeti".
39 Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset.39 Uno di essi andò in campagna per cogliere erbe selvatiche e trovò una specie di vite selvatica: da essa colse zucche agresti e se ne riempì il mantello. Ritornò e gettò i frutti a pezzi nella pentola della minestra, non sapendo cosa fossero.
40 Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: “ Mors in olla, vir Dei! ”. Et non potuerunt comedere.40 Si versò da mangiare agli uomini, che appena assaggiata la minestra gridarono: "Nella pentola c'è la morte, uomo di Dio!". Non ne potevano mangiare.
41 At ille: “ Afferte, inquit, farinam ”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “ Infunde turbae, et comedat ”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
41 Allora Eliseo ordinò: "Portatemi della farina". Versatala nella pentola, disse: "Danne da mangiare alla gente". Non c'era più nulla di cattivo nella pentola.
42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “ Da populo, ut comedat ”.42 Da Baal-Salisa venne un individuo, che offrì primizie all'uomo di Dio, venti pani d'orzo e farro che aveva nella bisaccia. Eliseo disse: "Dallo da mangiare alla gente".
43 Responditque ei minister eius: “ Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ”. Rursum ille dixit: “ Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit” ”.43 Ma colui che serviva disse: "Come posso mettere questo davanti a cento persone?". Quegli replicò: "Dallo da mangiare alla gente. Poiché così dice il Signore: Ne mangeranno e ne avanzerà anche".
44 Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini.
44 Lo pose davanti a quelli, che mangiarono, e ne avanzò, secondo la parola del Signore.