Secondo libro di Samuele 8
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim.2Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo.3Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.4Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus.5Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum;6et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.7Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem;8et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.
9Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer10et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea,11quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat:12de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba.
13Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus.14Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
15Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.16Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis,17et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba.18Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.
123456789101112131415161718192021222324
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito