Actus Apostolorum - 11

12345678910111213141516171819202122232425262728

1Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ? 4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens : 5Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. 6In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. 7Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca. 8Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum. 11Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. 12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, 14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ? 18His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. 20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. 21Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino : 24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
25Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. 27In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam : 28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. 29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus : 30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc