1Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. 2Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. 3Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat. 4Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? 5Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ? 6Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 7Et surrexit, et abiit in domum suam. 8Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
9Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 10Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. 11Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ? 12At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. 13Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. 14Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant ? 15Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt. 16Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. 17Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur.
18Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. 19Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. 20Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. 21Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. 22At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
23Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat : 24Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. 25Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella. 26Et exiit fama hæc in universam terram illam.
27Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David. 28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine. 29Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis. 30Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat. 31Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
32Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. 33Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes : Numquam apparuit sic in Israël. 34Pharisæi autem dicebant : In principe dæmoniorum ejicit dæmones.
35Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. 36Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 37Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. 38Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc