Nahum - 3

123

1Væ civitas sanguinum,
universa mendacii dilaceratione plena !
non recedet a te rapina.
2Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis,
et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,
3et micantis gladii, et fulgurantis hastæ,
et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ ;
nec est finis cadaverum,
et corruent in corporibus suis.
4Propter multitudinem fornicationum meretricis
speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia,
quæ vendidit gentes in fornicationibus suis,
et familias in maleficiis suis.
5Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,
et revelabo pudenda tua in facie tua ;
et ostendam gentibus nuditatem tuam,
et regnis ignominiam tuam.
6Et projiciam super te abominationes,
et contumeliis te afficiam,
et ponam te in exemplum.
7Et erit : omnis qui viderit te resiliet a te,
et dicet : Vastata est Ninive.
Quis commovebit super te caput ?
unde quæram consolatorem tibi ?
8Numquid melior es Alexandria populorum,
quæ habitat in fluminibus ?
aquæ in circuitu ejus ;
cujus divitiæ, mare ;
aquæ, muri ejus.
9Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ;
Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
10Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem :
parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum,
et super inclytos ejus miserunt sortem,
et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.
11Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta :
et tu quæres auxilium ab inimico.
12Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis :
si concussæ fuerint, cadent in os comedentis.
13Ecce populus tuus mulieres in medio tui :
inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ,
devorabit ignis vectes tuos.
14Aquam propter obsidionem hauri tibi :
exstrue munitiones tuas,
intra in lutum, et calca,
subigens tene laterem.
15Ibi comedet te ignis,
peribis gladio, devorabit te ut bruchus :
congregare ut bruchus,
multiplicare ut locusta.
16Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli ;
bruchus expansus est, et avolavit.
17Custodes tui quasi locustæ,
et parvuli tui quasi locustæ locustarum,
quæ considunt in sepibus in die frigoris :
sol ortus est, et avolaverunt,
et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
18Dormitaverunt pastores tui, rex Assur,
sepelientur principes tui :
latitavit populus tuus in montibus,
et non est qui congreget.
19Non est obscura contritio tua ;
pessima est plaga tua.
Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te :
quia super quem non transiit malitia tua semper ?

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc