Ionas - 2

1234

1Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. 2Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, 3et dixit : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum,
et exaudivit me ;
de ventre inferi clamavi,
et exaudisti vocem meam.
4Et projecisti me in profundum in corde maris,
et flumen circumdedit me :
omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
5Et ego dixi :
Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ;
verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
6Circumdederunt me aquæ usque ad animam :
abyssus vallavit me,
pelagus operuit caput meum.
7Ad extrema montium descendi ;
terræ vectes concluserunt me in æternum :
et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
8Cum angustiaretur in me anima mea,
Domini recordatus sum :
ut veniat ad te oratio mea,
ad templum sanctum tuum.
9Qui custodiunt vanitates frustra,
misericordiam suam derelinquunt.
10Ego autem in voce laudis immolabo tibi :
quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
11Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc