Ecclesiasticus - 24

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

1Sapientia laudabit animam suam,
et in Deo honorabitur,
et in medio populi sui gloriabitur,
2et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum,
et in conspectu virtutis illius gloriabitur,
3et in medio populi sui exaltabitur,
et in plenitudine sancta admirabitur,
4et in multitudine electorum habebit laudem,
et inter benedictos benedicetur, dicens :
5Ego ex ore Altissimi prodivi,
primogenita ante omnem creaturam.
6Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens,
et sicut nebula texi omnem terram.
7Ego in altissimis habitavi,
et thronus meus in columna nubis.
8Gyrum cæli circuivi sola,
et profundum abyssi penetravi :
in fluctibus maris ambulavi.
9Et in omni terra steti :
et in omni populo,
10et in omni gente primatum habui :
11et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi.
Et in his omnibus requiem quæsivi,
et in hæreditate Domini morabor.
12Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium :
et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.
13Et dixit mihi : In Jacob inhabita,
et in Israël hæreditare,
et in electis meis mitte radices.

14Ab initio et ante sæcula creata sum,
et usque ad futurum sæculum non desinam :
et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
15Et sic in Sion firmata sum,
et in civitate sanctificata similiter requievi,
et in Jerusalem potestas mea.
16Et radicavi in populo honorificato,
et in parte Dei mei hæreditas illius,
et in plenitudine sanctorum detentio mea.

17Quasi cedrus exaltata sum in Libano,
et quasi cypressus in monte Sion :
18quasi palma exaltata sum in Cades,
et quasi plantatio rosæ in Jericho :
19quasi oliva speciosa in campis,
et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.
20Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ;
quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris :
21et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta,
et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam,
et quasi balsamum non mistum odor meus.
22Ego quasi terebinthus extendi ramos meos,
et rami mei honoris et gratiæ.
23Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris :
et flores mei fructus honoris et honestatis.
24Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris,
et agnitionis, et sanctæ spei.
25In me gratia omnis viæ et veritatis :
in me omnis spes vitæ et virtutis.
26Transite ad me, omnes qui concupiscitis me,
et a generationibus meis implemini :
27spiritus enim meus super mel dulcis,
et hæreditas mea super mel et favum.
28Memoria mea in generationes sæculorum.
29Qui edunt me, adhuc esurient,
et qui bibunt me, adhuc sitient.
30Qui audit me non confundetur,
et qui operantur in me non peccabunt :
31qui elucidant me, vitam æternam habebunt.

32Hæc omnia liber vitæ,
et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
33Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum,
et hæreditatem domui Jacob,
et Israël promissiones.
34Posuit David, puero suo,
excitare regem ex ipso fortissimum,
et in throno honoris sedentem in sempiternum.
35Qui implet quasi Phison sapientiam,
et sicut Tigris in diebus novorum :
36qui adimplet quasi Euphrates sensum,
qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis :
37qui mittit disciplinam sicut lucem,
et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.
38Qui perficit primus scire ipsam,
et infirmior non investigabit eam.
39A mari enim abundavit cogitatio ejus,
et consilium illius ab abysso magna.
40Ego sapientia effudi flumina :
41ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio :
ego quasi fluvii dioryx,
et sicut aquæductus exivi de paradiso.
42Dixi : Rigabo hortum meum plantationum,
et inebriabo prati mei fructum.
43Et ecce factus est mihi trames abundans,
et fluvius meus appropinquavit ad mare :
44quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus,
et enarrabo illam usque ad longinquum.
45Penetrabo omnes inferiores partes terræ,
et inspiciam omnes dormientes,
et illuminabo omnes sperantes in Domino.
46Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam,
et relinquam illam quærentibus sapientiam,
et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
47Videte quoniam non soli mihi laboravi,
sed omnibus exquirentibus veritatem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc