Sapientia - 19

12345678910111213141516171819

1Impiis autem usque in novissimum
sine misericordia ira supervenit.
Præsciebat enim et futura illorum :
2quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent,
et cum magna sollicitudine præmisissent illos,
consequebantur illos, pœnitentia acti.
3Adhuc enim inter manus habentes luctum,
et deplorantes ad monumenta mortuorum,
aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ,
et quos rogantes projecerant,
hos tamquam fugitivos persequebantur.
4Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas ;
et horum quæ acciderant commemorationem amittebant,
ut quæ deerant tormentis repleret punitio :
5et populus quidem tuus mirabiliter transiret,
illi autem novam mortem invenirent.
6Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur,
deserviens tuis præceptis,
ut pueri tui custodirentur illæsi.
7Nam nubes castra eorum obumbrabat,
et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit,
et in mari Rubro via sine impedimento,
et campus germinans de profundo nimio :
8per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu,
videntes tua mirabilia et monstra.
9Tamquam enim equi depaverunt escam,
et tamquam agni exsultaverunt,
magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
10Memores enim erant adhuc eorum
quæ in incolatu illorum facta fuerant :
quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas,
et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
11Novissime autem viderunt novam creaturam avium,
cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
12In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra :
et vexationes peccatoribus supervenerunt,
non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum :
juste enim patiebantur secundum suas nequitias.

13Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt :
alii quidem ignotos non recipiebant advenas ;
alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
14Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat,
quoniam inviti recipiebant extraneos.
15Qui autem cum lætitia receperunt hos
qui eisdem usi erant justitiis,
sævissimis afflixerunt doloribus.
16Percussi sunt autem cæcitate :
sicut illi in foribus justi,
cum subitaneis cooperti essent tenebris,
unusquisque transitum ostii sui quærebat.
17In se enim elementa dum convertuntur,
sicut in organo qualitatis sonus immutatur,
et omnia suum sonum custodiunt :
unde æstimari ex ipso visu certo potest.
18Agrestia enim in aquatica convertebantur,
et quæcumque erant natantia, in terram transibant.
19Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,
et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.
20Flammæ e contrario corruptibilium animalium
non vexaverunt carnes coambulantium,
nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam.
In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,
et honorasti, et non despexisti,
in omni tempore et in omni loco assistens eis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc